monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 199, 9, 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, Epistolae, 199, 9, 31.

1 Non est ergo cur putemus Hebdomadas prophetae Danielis, vel propter dierum breviationem fuisse turbatas, vel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine saeculi esse complendas.
2 Non enim ante passionem Domini impletae sunt.
3 Quod qui putant, rectissime tua sententia refelluntur, qua dixisti: Haec ergo abominatio si iam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit, « Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat » (Matth. XXIV, 15)?
4 His verbis Beatitudinis tuae illi merito corrigendi sunt, qui dicunt eam, cum haec Dominus loqueretur, vel ante passionem resurrectionemque eius fuisse completam.
5 Qui autem dicunt, sicut apertissime etiam Lucas evangelista testatur, tunc fuisse factam, quando eversa est Ierusalem, quid eis respondeatur, videre debent qui in fine saeculi vel circa finem existimant haec futura; quanquam ipsa desolationis abominatio propter obscuritatem dicti non uno modo ab omnibus potuerit intelligi.
Augustinus HOME