1 | Sed sive isto modo intelligenda sit dierum illa breviatio, sive quod ad paucitatem redigerentur, sive quod cursu solis celeriore breviarentur; non enim desunt qui et hoc existiment, ita scilicet dictos breviores dies futuros, sicut fuit longior dies, orante Iesu Nave (Iosue X, 12-14): tamen Lucas evangelista et hanc dierum breviationem, et abominationem desolationis, quae duo ipse non dixit, sed Matthaeus Marcusque dixerunt, ad eversionem Ierusalem docuit pertinere, alia cum eis dicens apertius de hac eadem re, quae illi posuerunt obscurius. |