monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 199, 9, 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, Epistolae, 199, 9, 29.

1 Lucas ergo patefecit quod esse posse incertum non ad saeculi finem, sed ad expugnationem Ierusalem pertinere id quod dictum est de abominatione desolationis, et quod dictum est de dierum breviatione propter electos; quia etsi ea ipse non dixit, dixit tamen apertius caetera de hoc ipso, quo et ista pertinere monstravit.
2 Non enim debemus ambigere, quando eversa est Ierusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent.
3 Nam quidam convenientius intellexisse mihi videntur, mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis divinae Scripturae locis (Ephes. V, 16): neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis.
4 Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut Deo donante tolerantiam minus sentirentur, ac sic quae magna essent brevia fierent.
Augustinus HOME