Augustinus, Epistolae, 199, 9, 28.
1 | Unde autem ad hoc ventum est, Matthaeus ita scribit: Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. |
2 | Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, etc. |
3 | Marcus vero ita: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua; et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. |
4 | Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et reliqua. |
5 | Lucas vero ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est Ierusalem, haec eodem loco Domini verba commemorat: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. |
6 | Apparet itaque tunc ibi positam desolationis abominationem, de qua duo illi evangelistae locuti sunt. |
7 | Denique etiam iste similiter sequitur: Tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes. |
8 | Et pro eo quod dixerunt illi, et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo; iste dixit, et qui in medio eius sunt, discedant: ut ostenderetur illis verbis apud alios evangelistas positis, festinationem fugae fuisse praeceptam. |
9 | Et pro eo quod illi posuerunt, et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum; apertius iste ait, et qui in regionibus, non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. |
10 | Deinde similiter etiam iste sequitur, ut prorsus manifestum sit de hac re ipsa omnium trium esse hunc Evangelii locum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et caetera ad hoc pertinentia, quae iam commemoravi superius. |