monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, 199, 9, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 199, 9, 27.

1 Quis enim non videat ad illam civitatem pertinere quod dictum est, Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius (Luc. XXI, 20)?
2 Item quis non videat ad adventum Domini novissimum pertinere quod dictum est, Cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei?
3 Illud autem quod dictum est, Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
4 Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.
5 Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque fiet; sic est positum secundum Matthaeum, et secundum Marcum, ut incertum sit utrum de excidio illius civitatis, an de saeculi fine intelligi debeat.
6 Sic enim hoc ipsum legitur apud Marcum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
7 Orate ut hieme non fiant.
8 Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, neque fient.
9 Et nisi breviasset Dominus dies illos, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
10 Non dissimiliter et Matthaeus.
11 Hoc autem Lucas ita posuit, ut appareat ad illius civitatis excidium pertinere; nam sic apud eum legitur: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
12 Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes; et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Augustinus HOME