Augustinus, Epistolae, 199, 9, 25.
1 | Signa quae in Evangelio futura praedicta sunt, sicut commemorat Sanctitas tua, secundum Lucam (Luc. XXI, 7-33), eadem sunt secundum Matthaeum (Matth. XXIV, 1-44), et secundum Marcum (Marc. XIII). |
2 | Hi enim tres narrant quae dixerit Dominus, cum interrogatus esset a discipulis suis, quando futura essent quae de templi eversione praedixerat, et quod signum esset adventus eius, et consummationis saeculi. |
3 | Non enim discrepant rebus, si alius aliquid dicit quod alius tacet, aut alio modo dicit: magis autem collata invicem iuvant, ut legentis intellectus regatur. |
4 | Sed de omnibus disputare nunc longum est. |
5 | Interrogantibus enim Dominus ea respondit, quae iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Ierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat: in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur; de quo adventu ait, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64): de quibus nubibus dictum est per prophetam, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam (Isai. V, 6): sive de ipso fine, in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos. |