2 | quod profecto nescimus, quia non est nostrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: cum tamen sciamus, in novissimis temporibus, in novissimis diebus, in novissima hora nos agere, sicut Apostoli; sed multo magis qui fuerunt post illos ante nos, et multo magis nos, et magis quam nos qui erunt post nos, donec ad illos veniatur qui erunt, si dici potest, novissimorum novissimi, atque ad ipsum omnino novissimum, quem vult intelligi Dominus, ubi dicit, Et resuscitabo eum in novissimo die (Ioan. VI, 40): qui quam longe absit, comprehendi non potest. |