monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Epistolae, 199, 8, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, 199, 8, 23.

1 Nec putandus est hoc loco, pro temporis futuri verbis, praesentis temporis verba posuisse; quandoquidem illos ab eo cui scribit, evitari admonebat.
2 Nec tamen frustra dixit, In novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et hinc ea periculosa futura demonstrans tales homines futuros esse praedixit, nisi quia tanto plures erunt, magisque abundabunt, quanto magis propinquatur ad finem.
3 Videmus ergo tales nunc abundare.
4 Sed quid, si abundantiores erunt post nos, et omnino abundantissimi quando iam iamque ipse finis instabit, qui quamdiu aberit ignoratur?
5 Novissimi quippe dies dicti sunt, et in ipsis primis Apostolorum diebus, cum Domini in coelum recens esset ascensus, quando die Pentecostes misit promissum Spiritum sanctum, et quidam stupebant admirantes eos qui linguis quas non didicerant, loquebantur, quidam vero irridentes, musto plenos esse dicebant.
6 Quo die Petrus loquens ad illos qui de hac re varie movebantur: Non enim sicut, inquit, suspicamini, ebrii sunt isti, cum sit hora diei tertia.
7 Sed attendite quoniam hoc est quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc. (Act. II, 1, 17).
Augustinus HOME