Augustinus, Epistolae, 199, 8, 22.
1 | Quod autem de signis evangelicis et propheticis, quae fieri cernimus, propinquum Domini adventum sperare debeamus, quis negat? |
2 | quotidie quippe magis magisque fit proximus. |
3 | Sed quanto intervallo propinquet, hoc, dictum est, non est vestrum scire. |
4 | Vide quando dixit Apostolus, Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. |
5 | Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11, 12): et ecce quot anni transierunt! |
6 | nec tamen quod dixit falsum est. |
7 | Quanto magis nunc dicendum est propinquare Domini adventum; quando tantus est ad finem factus accessus! |
8 | Apostolus certe, Spiritus, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide (I Tim. IV, 1). |
9 | Nondum utique erant eadem tempora, haereticorum scilicet et talium, quales eodem sermone describit; sed iam venerunt: ac per hoc in novissimis temporibus videmur etiam per ipsos de fine saeculi commoneri. |
10 | Itemque alibi dicens, Hoc autem scitote, quoniam in novissimis diebus instabunt tempora saeva, vel, sicut alii codices habent, periculosa: deinde qualia futura sint exprimens, Erunt enim homines, inquit, seipsos amantes, amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate. |
11 | proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. |
12 | Mirum si tales homines aliquando defuerunt. |
13 | Denique quia et tunc erant, adiungit ac dicit. |
14 | Et hos devita. |
15 | Ex his enim sunt qui penetrant domos. |
16 | Non ait, Penetrabunt, tanquam et hic futurum praenuntians, sicut supra dixerat, Instabunt tempora periculosa; sed ait, Penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas (II Tim. III, 1-6): non ait, Ducent, vel, ducturi sunt; sed, iam ducunt. |