Augustinus, Epistolae, 199, 7, 21.
1 | Proinde tota quaestio est utrum Danielis Hebdomades primo adventu Domini impletae sint, an finem saeculi prophetaverint, an ad utrumque pertineant. |
2 | Neque enim qui etiam hoc saperent, defuerunt dicentes, tempore primi adventus Christi esse completas, et inde usque ad finem saeculi totidem rursus esse complendas. |
3 | Equidem video quia si primus eas non complevit adventus, necesse est ut secundus eas compleat; quoniam prophetia illa non potest esse falsa: quae si tempore primi adventus impleta est, non cogit intelligi quod etiam de fine saeculi implebitur. |
4 | Ac per hoc incertum est, etiamsi verum est; neque negandum quidem, sed neque praesumendum est id futurum. |
5 | Relinquitur itaque, ut qui vult cogere istam prophetiam credi saeculi fine complendam, contendat quantum potest, et ostendat si potest, primo adventu Domini non fuisse completam, contra tot expositores divinorum eloquiorum, qui hinc non solum computatione temporum, verum etiam rebus ipsis completam fuisse demonstrant, maxime quod ibi scriptum est, Et ungetur Sanctus sanctorum: vel propter quod in eadem prophetia hebraei codices expressius habent, Occidetur Christus, et non erit eius (Dan. IX, 24, 26). |
6 | id est, non erit eius civitatis; quoniam sic alienatus est a Iudaeis, qui eum propterea Salvatorem redemptoremque suum non esse crediderunt, quia occidere potuerunt. |
7 | Neque enim in fine saeculi ungendus aut occidendus est Christus, ut ista prophetia Danielis tunc exspectetur implenda, quae nondum credatur impleta. |