Augustinus, Epistolae, 199, 7, 20.
1 | Postremo, multo certius securiusque dicitur Domini adventum intra septuaginta, aut, ut plurimum, intra centum annos futurum, si hebdomades istae ipsum praenuntiant. |
2 | Anni enim quadringenti nonaginta sunt in hebdomadibus septuaginta: a nativitate autem Domini hodie computantur anni ferme quadringenti viginti; a resurrectione autem vel ascensione eius, anni plus minus trecenti nonaginta. |
3 | Ac per hoc, si ex quo natus est computetur, septuaginta sunt reliqui; si ex quo passus est, circiter centum remanent: intra quos Danielis omnes hebdomades, si de novissimo eius adventu prophetatae sunt, implebuntur. |
4 | Qui ergo dicit, Intra tot annos erit, tunc falsum dicit si ultra erit: sed quia breviabuntur, pauciores poterunt esse, non plures. |
5 | Recte itaque dicitur, Intra hos erit, quoniam quantumlibet brevientur, verum erit: ipsa namque breviatio si eo modo intelligenda est ut pauciores fiant, ultra eos diem Domini venire non patitur, sed magis magisque intra eos quanto fuerint pauciores. |
6 | Non igitur ista breviatio turbat computatorem qui eo modo definierit, ut dicat intra tot annos diem Domini esse venturum; sed adiuvat potius, quoniam quanto magis ad paucitatem redigentur dies, tanto magis erit intra, et ultra esse non poterit: atque ideo verum erit quod ita definitur, ut dicatur, Intra tot annos erit, quamvis nesciatur quo anno futurum sit. |