monumenta.ch > Augustinus > 19
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 7, 20.

Augustinus, Epistolae, 199, 7, 19.

1 Quod autem ideo videtur Venerationi tuae comprehendi non posse temporum mensuras, ut definiatur quo anno futurus est finis, quia secundum promissionem Domini breviabuntur dies illi, prorsus non intelligo.
2 Si enim sic breviabuntur, ut fiant ex pluribus pauciores; quaero secundum quam veritatem futuri erant plures, nisi breviarentur?
3 Hebdomades enim sancti Danielis non ad primum Domini adventum, sicut pluribus visum est, sed ad secundum potius existimas pertinere.
4 Itanc ergo breviabuntur, ut vel una in eis hebdomada minus futura sit, et falsa erit prophetia, quae tanta diligentia numerum hebdomadarum definire curavit, ut quiddam diceret etiam dimidio hebdomadis implendum?
5 Miror si per prophetiam Christi destruitur prophetia Danielis.
6 Deinde quale est ut putemus ignorasse Danielem, vel potius angelum, a quo ista dicebat breviaturum Dominum dies illos, et errasse ut hoc diceret; vel scisse quidem, sed ei quem docebat fuisse mentitum?
7 Quod si absurdum est, cur non potius credimus secundum id quod breviaturus est Dominus dies illos, tot hebdomadas prophetasse Danielem?
8 si tamen ad secundum Domini adventum (quod nescio quemadmodum possit ostendi), ille numerus refertur annorum.
Augustinus HOME