monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 199, 6, 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 6, 18.

1 Sed aliud est nosse aliquid, aliud suspicari.
2 Cur enim non potius, si sex annorum millia deputandus est unus dies, non duodecima, sed vicesima quarta pars eius una hora est, id est, non quingenti, sed ducenti quinquaginta anni?
3 Totus enim dies, totus circumitus solis verius nuncupatur, non ab Oriente usque in Occidentem, sed ab Oriente usque in Orientem, unde toto die peracto, id est viginti et quatuor horis, rursus exoritur: ac per hoc hora ista novissima, ex quo tempore id locutus est Ioannes, ante ferme septuaginta annos, ut minimum, iam reperitur esse transacta, et nondum venit terminus saeculi.
4 Huc accedit, quia inspecta diligenter ecclesiastica historia, reperitur Ioannes apostolus longe ante fuisse defunctus, quam quinque millia quingenti anni a generis humani exordio complerentur.
5 Nondum erat itaque hora novissima, si sex millium annorum pars duodecima, id est quingenti anni, velut unius horae spatium deputatur.
6 Perro si secundum Scripturas unum diem mille annos esse ponamus, multo magis olim transiit tam longae diei hora novissima; non dico si vicesima quarta pars eius, qui sunt anni paulo amplius quadraginta, sed si duodecima deputetur, quae illos annos duplos habet.
7 Unde convenientius ille apostolus creditur horam posuisse pro tempore; quae hora quam longa sit, ignoramus, quia non est nostrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate: quamvis eam novissimam esse noverimus, multo magis utique nos, quam qui fuerunt ante nos, ex quo esse vel dici coepit hora novissima.
Augustinus HOME