Augustinus, Epistolae, 199, 6, 17.
1 | Novissima enim esse ista tempora, multis rerum signis apparentibus, quae Dominum praedixisse legimus, omnes qui ea credimus, cernimus. |
2 | Sed et mille annorum tempus, si eorum finis esset saeculi finis, posset universum dici novissimum tempus, vel etiam novissimus dies, quia scriptum est, Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies unus (Psal. LXXXIX, 4); ut quidquid per eosdem mille annos gereretur, novissimo tempore vel novissimo die diceretur geri Iterum enim dico, quod in hac causa saepe dicendum est: consideremus ante quam multos annos dixerit beatus Ioannes evangelista, Novissima hora est. |
3 | Nam si tunc essemus, hoc audito, quando crederemus tot annos postea transituros, ac non potius, ipso adhuc Ioanne in corpore constituto, Dominum speraremus esse venturum? |
4 | Neque enim dixit, Novissimum tempus est, aut novissimus annus, aut mensis, aut dies; sed, Novissima hora est: et ecce ista hora quam longa est! |
5 | nec tamen est ille mentitus: sed utique intelligendus est horam pro tempore posuisse. |
6 | Quod nonnulli sic accipiunt, ut sex annorum millia constituant velut unum diem, eumque in partes velut horas duodecim partiantur, ut sic quingentos annos postremos hora videatur habere postrema: in quibus annis iam Ioannes, inquiunt, loquebatur, quando novissimam horam esse dicebat. |