Augustinus, Epistolae, 199, 6, 16.
1 | Si autem onerosa non est infirmitas mea Sanctitati tuae, peto apertius non graveris exponere quomodo dixeris neminem posse temporum mensuras colligere; ne forte et hoc mihi videatur quod etiam Charitati tuae, et frustra quilibet nostrum instrui exspectet ab altero. |
2 | Cum hoc enim dixisses, deinde subdidisti et aisti: Evangelium quidem dicit, « De die et hora nemo scit » (Matth. XXIV, 36): ego autem, inquis, pro possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus ipsius sciri posse. |
3 | Ita enim hoc videtur sonare, tanquam non possit sciri quo anno venturus sit, sed possit sciri qua hebdomade annorum, vel qua decade; tanquam dici possit atque definiri intra illos vel illos septem annos, aut intra illos vel illos decem annos. |
4 | Quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero utrum sic saltem possit definiri tempus adventus eius, ut cum venturum esse dicamus intra istos, verbi gratia, quinquaginta vel centum annos, vel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum, sed in quo eorum, nos ignorare. |
5 | Hoc si iam comprehendisti, multum est quod comprehendere potuisti. |
6 | Idipsum est autem quod rogo ut nobis benignus impertias, adhibens idonea documenta quibus id potueris indagare: si autem neque hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego. |