monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 199, 5, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 5, 15.

1 Hoc plane piissime et verissime dicis, commendans eorum beatitudinem, qui diligunt adventum Domini.
2 Sed et illi quibus dicebat Apostolus, Non cito moveamini mente, quasi instet dies Domini, diligebant utique adventum Domini: nec eos hoc dicens Doctor Gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur volebat; et ideo nolebat ut crederent eis a quibus audiebant instare diem Domini, ne forte cum transisset tempus quo cum crediderant esse venturum, et venisse non cernerent, etiam caetera fallaciter sibi promitti arbitrantes, et de ipsa mercede fidei desperarent.
3 Non ergo ille diligit adventum Domini, qui eum asserit propinquare, aut ille qui asserit non propinquare; sed ille potius qui eum, sive prope sive longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore charitatis exspectat.
4 Nam si tanto magis diligitur Dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse venturus; magis eum diligebant qui eius adventum iam instare dicebant, quam hi quos Apostolus eis credere prohibebat, vel ipse Apostolus qui hoc utique non credebat.
Augustinus HOME