Augustinus, Epistolae, 199, 4, 12.
1 | Item Dominus, inquis, in Evangelio increpat Iudaeos, dicens: « Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt de oculis tuis » (Luc. XIX, 42). |
2 | Sed hoc ad tempus primi adventus Domini pertinet, non secundi, de quo nunc quaestio est. |
3 | De secundo quippe adventu suo dixit, Non est vestrum scire tempora, non de primo: de illo enim ab eo quaesierunt Discipuli quem sperabant, non de isto quem iam videbant. |
4 | Si enim primum eius adventum Iudaei cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); et ideo non everti, sed permanere potuissent. |
5 | Iamvero quod ait ad eos, Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio (Marc. I, 15), etiam ipse firmasti de iis temporibus dictum esse Iudaeorum, quae continuo post paucos annos fuerant transitura, et nunc novimus iam esse transacta, eversa scilicet civitate in qua regnum eorum fuerat constitutum. |