monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 199, 3, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 199, 3, 11.

1 Item quod sequitur, Tantum qui modo tenet, teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, docet nos Antichristum manifestum futurum: siquidem ipsum videtur aliquanto evidentiori significatione tetigisse interficiendum spiritu oris Domini Iesu Christi; sed post quantum temporis istud erit, nec saltem obscure locutus est.
2 Quisnam sit enim qui modo tenet, vel quid teneat, vel quid sibi velit quod ait, de medio fiat, potest quisque se coarctare ut intelligat, vel aliquatenus suspicetur, quoniam quoquo modo scriptum legit: quamdiu autem teneat, et post quanta temporum spatia de medio fiat, hic omnino tacetur.
Augustinus HOME