Augustinus, Epistolae, 199, 3, 10.
1 | Ponis etiam quod idem ipse dixit apestolus: Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? |
2 | Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. |
3 | Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 5-8. Vid. Lib. 20 de Civitate Dei, c. 19). |
4 | Quae verba apostolica utinam non tantummodo ponere, verum etiam exponere dignareris: ita sane obscura sunt et mystice dicta, ut tamen appareat eum nihil de statutis dixisse temporibus, nullumque eorum intervallum spatiumque apernisse. |
5 | Ait enim, ut reveletur in suo tempore: nec dixit post quantum temporis hoc futurum sit. |
6 | Deinde subiunxit, Iam enim mysterium operatur iniquitatis. |
7 | Hoc iniquitatis mysterium quomodolibet intelligatur quid sit, ab alio sic, ab alio autem sic; quamdiu tamen operetur, occultum est. |
8 | Neque id expressit Apostolus tanquam homo ex eorum numero quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora: quamvis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est; ad eorum tamen collegium atque societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere. |