monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 199, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 199, 3, 9.

1 Quid ergo scire sufficiat, satis ipse demonstrat Apostolus, dicendo, De temporibus et momentis non opus habemus vobis scribere; vel sicut alii codices habent, Non opus habetis vobis scribi.
2 Nec secutus adiunxit, Vos enim ipsi diligenter scitis quantum temporis restet; sed ait, Vos enim ipsi diligenter scitis, quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet.
3 Hoc ergo scire opus est, ut curent filii lucis esse et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi.
4 Nam si ad cavendum hoc malum, id est, ne hora Domini tanquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non opus esse ut hoc scriberet, sed hoc potius eis esse scribendum tanquam doctor providentissimus iudicaret.
5 Nunc autem nec illis hoc opus esse monstravit, quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse venturam, atque hoc sciendo essent ipsi vigilanter parati post quantalibet tempora veniret; et suum servavit modum, ut licet apostolus, non tamen praesumeret alios docere quod Apostolis Dominum dixisse cognoverat, Non est vestrum scire.
Augustinus HOME