1 | Dicit etiam, sicut admones, apostolus Paulus, In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et reliqua (II Tim. III, 1). |
2 | Sed numquid ideo docet tempora, quae Pater posuit in sua potestate? |
3 | aut ideo quisquam novit quam longa vel brevia sint eadem ipsa, quae fatendum est esse novissima? |
4 | Cogitare quippe debemus quam olim dictum sit, Filioli, novissima hora est (I Ioan. II, 18). |