Augustinus, Epistolae, 199, 2, 6.
1 | Cur ergo, inquis, de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet, ubi dicit: « Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? |
2 | » etc. |
3 | Imo vero monet, non ut bonus servus cognoscat temporum finem; sed ut omni tempore in opere bono vigilet, quia nescit temporum finem. |
4 | Non monet ut tempora, quae Pater posuit in sua potestate, assequamur super Apostolos; sed monet ut quoniam nescimus quando veniat Dominus, in cordis praeparatione imitemur Apostolos: unde iam supra satis locutus sum. |
5 | Arguit autem Iudaeos quare tempus non cognoscant, dicens, Hypocritae, faciem caeli potestis probare, etc. |
6 | (Luc. XII, 42, 56); quoniam illud tempus non agnoscebant quod iam volebat agnosci, id est primi adventus sui, quo in eum crederent qui alterum eius adventum vellent exspectare vigilantes, quandocumque futurus esset. |
7 | Qui enim adventum Domini non cognoverit primum, praeparare se non poterit ad secundum, credendo in eum fideliterque vigilando, ne illum tanquam fur in tenebris comprehendat, sive tardius venerit, sive citius quam speratur. |