monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 199, 2, 4.

1 Nondum sane intelligo quonam modo accipi debeat quod scripsit Sanctitas tua, propterea dixisse Dominum Apostolis, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; quoniam secutus adiunxit, Sed eritis mihi testes in Ierusalem, et in Iudaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 7, 8).
2 Quem Scripturae sensum sic exponis, ut dicas: Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi.
3 Non quidem ille ait, Non est vestrum praedicare tempora; sed, Non est vestrum nosse: verum si ita vis intelligi quod ait, Non est vestrum scire, ac si diceret, Non est vestrum scientes facere, id est, non est vestrum hoc docere; quis nostrum docere audeat, vel se scire praesumat quod Deus ille magister nec eos discipulos docuit, a quibus praesentibus interrogatus est praesens, nec illi tam sancti magnique doctores Ecclesiam docere potuerunt?
Augustinus HOME