Augustinus, Epistolae, 199, 1, 3.
1 | Ad hoc pertinet quod in Evangelio secundum Marcum ita scriptum est: Vigilate ergo, quia nescitis quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. |
2 | Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate (Marc. XIII, 35, 37). |
3 | Quibus enim omnibus dicit, nisi electis et dilectis suis ad corpus eius pertinentibus, quod est Ecclesia? |
4 | Non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad eius novissimum adventum. |
5 | Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait, Vigilate, ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes? |
6 | Cur itaque omnibus dicit, quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quomodo dixi? |
7 | Tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit ei dies ut talis hinc exeat, qualis iudicandus est illo die. |
8 | Ac per hoc vigilare debet omnis christianus, ne imparatum inveniat eum Domini adventus. |
9 | Imparatum autem inveniet ille dies, quem imparatum invenerit suae vitae huius ultimus dies. |
10 | Certe enim hoc saltem manifestum erat Apostolis, non eorum temporibus, cum hic in carne viverent, Dominum esse venturum: et tamen quis dubitet eos praecipue vigilasse et servasse quod omnibus dixit, ne imparatos repente veniens inveniret? |