monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 199, 1, 1.

1 Accepi litteras Venerationis tuae, quibus valde salubriter exhortaris ut Salvatoris nostri diligatur et desideretur adventus.
2 Facis hoc ut servus bonus eiusdem patrisfamilias, avidus lucrorum Domini tui, et volens habere plurimos socios dilectionis qua ipse praecipue et perseveranter accenderis.
3 Intuentes igitur quod commemorasti de Apostolo, quia Dominum dixit redditurum coronam iustitiae, non tantum sibi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem eius (II Tim. IV, 8), ita recte vivimus, et in hoc saeculo tanquam peregrini agimus, cum se in hac dilectione cor nostrum proficienter extendit; sive citius sive tardius veniat quam putatur, cuius manifestatio fideli charitate diligitur, et pio desideratur affectu.
4 Servus quippe ille qui dicit, Moram facit dominus meus; et percutit conservos suos, manducat et bibit cum ebriosis (Luc. XII, 45), non utique diligit manifestationem eius.
5 Ex moribus enim apparet animus eius; quos mores, licet breviter, ideo magister bonus curavit exprimere, id est superbiam atque luxuriam, ne quod dicebat, Moram facit dominus meus, desiderio domini sui dicere crederetur, quo ardebat ille qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)?
6 Dicendo enim, quando veniam?
7 moras se perpeti moleste ferebat; quia etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur.
8 Quomodo autem tardus est eius adventus, vel quomodo longe futurus est, cum ipsi Apostoli, tempore quo adhuc erant in carne, dixerint, Novissima hora est (I Ioan. II, 18)?
9 quamvis a Domino audierint, Non est vestrum scire tempora.
10 Hoc ergo nesciebant quod nescimus et nos (quantum ad me attinet dico, et eos qui hoc mecum nesciunt); et tamen quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), diligebant eius manifestationem, et dabant conservis suis in tempore cibaria, nec percutiebant eos dominando eis, nec luxuriabantur cum amatoribus mundi, dicentes, Moram facit Dominus meus.
Augustinus HOME