Augustinus, Epistolae, 198, 7.
1 | Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus, quam vir sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit. |
2 | Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum iudicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit! |
3 | Nos autem credimus quod Dominus ait: « Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant » (Matth. V, 18). |
4 | Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: « In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, desolationum interitus, et ad sacrificium abominatio » (Dan. IX, 27). |
5 | Haec ergo abominatio si iam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: « Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat » (Matth. XXIV, 15)? |
6 | Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Charitatem. |
7 | Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare. |