Augustinus, Epistolae, 198, 6.
1 | Quod autem dictum est, « Et praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet finis » (Matth. XXIV, 14); primum quod ipsius Domini repromissio talis fuit, ut ipsi Apostoli eius nominis et resurrectionis testes fierent in Ierusalem, et in Iudaea, et in Samaria, et usque ad extremum terrae, et Apostolus hae auctoritate docet: « Sed dico, numquid non audierunt? |
2 | In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » (Rom. X, 18). |
3 | Item: « Propter spem quae reposita est vobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens » (Coloss. I, 5, 6). |
4 | Sed ab Apostolis nuntiata fides in gentibus, habuit multos persecutores, ut retenta tardius invalesceret, ut illud impleretur, « Ante haec omnia, primum in vos manus immittent suas, et persequentur, et tradent vos in synagogas et in custodias, ducentes ad reges et ad praesides, propter nomen meum » (Luc. XXI, 12): ut illud impleretur quod scriptum erat; « Et velociter reaedificaberis a quibus destructa es. |
5 | » Nam ex quo clementissimi imperatores christiani Dei voluntate esse coeperunt; quanquam paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculo, factis regibus Christianis, ubique in parvo tempore Christi Evangelium penetravit. |