Augustinus, Epistolae, 198, 5.
1 | Quod autem nemo possit mensuras temporum colligere, manifestum est. |
2 | Evangelium quidem dicit, « De die illa et hora nemo scit: » ego autem pro possibilitate intellectus mei dico, neque diem, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt adventus videndo et credendo, et exspectare me convenit, et credentibus escam hanc retribuere, ut exspectantes diligant adventum eius, qui dixit, « Haec omnia cum videritis, scitote quoniam prope est in ianuis. |
3 | » Signa ergo evangelica et prophetica quae in nobis completa sunt, adventum Domini manifestant. |
4 | Nam frustra aut qui quaerunt, aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia « nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi » (Matt. XXIV, 36, 33, 22). |
5 | Certum est tempus carere computo, quod breviandum est a Domino, qui tempora constituit; appropinquasse autem adventum eius, cuius signa adventus aliqua videmus ex iis quae facta sunt, esse completa, et iterum dicit: « His autem fieri incipientibus, respirabitis et levabitis capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra. |
6 | » Quae autem signa dixit videnda, manifestum est in Evangelio sancti Lucae: « Et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium. |
7 | » Hoc factum est, et fieri nulli dubium est. |
8 | Et insequitur: « Et erunt signa in sole, et luna, et in stellis, et in terra pressura gentium. |
9 | » Ea quae patimur confiteri et poena compellit, si forte non curet voluntas: nam in uno tempore et signa in coelo, et pressuram gentium in terris ab hominibus videri et sustineri manifestum est. |
10 | Et insequitur: « Arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi. |
11 | » Nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi, aut humiliari certum est, sicut dictum est, « prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi » (Luc. XXI, 24-28): et omnia signa, quae superius Evangelium legentibus manifestat, ex maxima parte completa sunt. |