monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 198, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 198, 4.

1 Adventus Domini diligendus est et exspectandus.
2 Est enim magna beatitudo diligentibus eius adventum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: « De coetero, » inquit, « reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus iustus iudex in illa die: non autem mihi solum, sed et iis qui diligunt adventum Domini » (II Tim. IV, 8).
3 Et Dominus in Evangelio: « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui » (Matth. XIII, 43).
4 Item propheta: « Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et maiestas eius in te videbitur » (Isai. LX, 2).
5 Item propheta: « Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient » (Id. XL, 31).
6 Et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinere, qui diligunt adventum Domini, inveniuntur.
Augustinus HOME