monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 198, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 198, 3.

1 Nam de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet: « Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
2 Beatus ille servus quem veniens Dominus eius invenerit sic facientem » Familia Christi verbo praedicationis pascitur, et fidelis famulus invenitur, qui in tempore exspectantibus Dominum, necessariam escam credentibus praestat.
3 Malus enim servus sic reprehenditur: « Quod si dixerit malus servus, Moram facit dominus meus venire; veniet dominus eius in die qua nescit, et hora qua ignorat; » et reliqua.
4 Item arguit quare tempus non agnoscatur, dicendo: « Hypocritae, faciem coeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis » (Luc. XII, 42, 43, 45, 56)?
5 Item Apostolus « In novissimis diebus instabunt tempora periculosa » (II Tim. III, 1): et reliqua.
6 Item Apostolus: « De temporibus autem et momentis non necesse habemus vobis scribere: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
7 Cum enim dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient » (I Thess. V, 1-3).
8 Item Apostolus: « Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis?
9 Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore.
10 Nam mysterium iniquitatis iam operatur; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui » (II Thess. II, 5-8).
11 Item Dominus in Evangelio increpat Iudaeos: « Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis » (Luc. XIX, 42).
12 Et Dominus sic praedicat ad Iudaeos: « Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio » (Marc. I, 15).
13 Et ad Iudaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post eius praedicationem et triginta et quinque, vel quadraginta annos finita sunt.
14 Et in Daniele: « Quoadusque interfecta est bestia, et periit, et corpus eius datum est ut comburatur; et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et magnitudo vitae data est eis usque ad tempus et tempus; » quod graece dicitur, ἕως χρόνου καὶ καιροῦ.
15 Et insequitur: « Et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniens » (Dan. VII, 11-13).
16 Mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translatione intelligentibus Scripturam manifestum est.
Augustinus HOME