monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 198, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 198, 2.

1 Cum Dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta gerantur; vel quae facta sunt, vel quae etiam futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti.
2 Unde satis admiratione plenum est si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit, secundum hoc capitulum quod Dominus beatis Apostolis locutus est, dicens: « Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate.
3 » Primum quia in antiquissimis libris Ecclesiarum non ita scriptum est, « Nemo potest; » sed scriptum est, « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: » quae ratio sermonis sequenti verbo recte completur, cum dicit, « Sed eritis mihi testes in Ierusalem, et in Iudaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae » (Act. I, 7, 8).
4 Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi.
Augustinus HOME