monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 198, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 198, 1.

1 Desideranti et exspectanti mihi sanctus compresbyter noster Cornutus litteras pertulit quas misisti, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis, sermone proprio sanctae mentis tuae, de his quae petieram, in transitu significasti.
2 Aliquanta autem de opusculis sancti compresbyteri Hieronymi adiunxisti, ut meam quaestionem lectione eius operis de sanctis Scripturis explere possem.
3 Et quia dignatus es id petere a nobis, ut quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae charitati insinuaremus; ad ea de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intelligere, infra scripsi.
Augustinus HOME