monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 197, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 197, 5.

1 Hoc me compulit dicere cuiusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat, quod ausus fuerit Danielis Hebdomadas de adventu Christi futuro, non de praeterito exponere.
2 Si quid autem pro meritis potioribus, sanctae humilitati cordis tui Dominus melius revelavit sive revelaverit, peto nobiscum communicare digneris, et haec nostra rescripta sic accipere, tanquam hominis, qui mallem quidem eorum quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri, quam falsam scientiam profiteri.
Augustinus HOME