monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 197, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 197, 4.

1 Opportunitas vero illius temporis profecto non erit antequam praedicetur Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus.
2 Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14).
3 Tunc veniet, quid est, nisi ante non veniet?
4 Quanto post ergo veniat, incertum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus.
5 Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut, peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quid remanet gentium ubi nondum est Evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus quantum hoc tempus longe sit a fine saeculi.
6 Quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a servis Dei peragretur orbis, et quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi Evangelio, fideliter renuntietur; multo minus existimo in Scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quandoquidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate.
7 Unde si iam nobis certissime nuntiatum fuisset in omnibus gentibus Evangelium praedicari, nec sic possemus dicere quantum temporis remaneret usque ad finem; sed magis magisque iam propinquare merito diceremus.
8 Nisi quis forte respondeat, tanta celeritate praedicato Evangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas, atque ita nonnullas non paulatim, sed subito ad fidem Christi fuisse conversas, ut non sit incredibile paucis annis, etsi non vitae nostrae qui iam senuimus, certe iuvenum qui venturi sunt ad senectam, universas omnino residuas gentes Evangelio posse compleri.
9 Sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo, quam legendo, antequam fiat, inveniri potest.
Augustinus HOME