monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 197, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 197, 3.

1 Et hoc certe ipsi Apostoli non ita quaesierunt, quasi unum novissimum diem vel horam, id est exiguam diei partem scire voluissent; sed utrum iam esset opportunum tempus quo regnum repraesentaretur Israel.
2 Tunc audierunt, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate, id est χρόνους ἢ καιρούς: quod si latine diceretur, tempora aut opportunitates, nec sic quod dictum est, esset expressum; quia sive opportuna, sive importuna sint tempora, καιροὶ dicuntur.
3 Tempora ergo computare, hoc est, χρόνους, ut sciamus quando sit finis huius saeculi vel adventus Domini, nihil mihi aliud videtur, quam scire velle quod ipse ait scire neminem posse.
Augustinus HOME