Augustinus, Epistolae, 197, 2.
1 | Quod enim in alio loco ait, De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV, 36), sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse computare tempora; diem vero tantummodo ipsum et horam neminem scire: ubi omitto dicere quemadmodum soleant Scripturae diem vel horam etiam pro tempore ponere. |
2 | Sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. |
3 | Nam cum hinc Dominus interrogatus esset a discipulis suis: Nemo, inquit, potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. |
4 | Non enim dixit, Diem, vel, Horam, sed, tempora; quae in brevi spatio non solent diei, sicut dies vel hora, maxime si graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eumdem librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum; quamvis latine satis exprimi non potuerit. |
5 | Ibi enim graece legitur, χρόνους ἢ καιρούς. |
6 | Nostri autem utrumque hoc verbum tempora appellant, sive χρόνους, sive καιροὺς, cum habeant haec duo inter se non negligendam differentiam. |
7 | Καιροὺς quippe appellant Graeci tempora quaedam, non tamen quae in spatiorum voluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid opportunis vel importunis sentiuntur; sicut messis, vindemia, calor, frigus, pax, bellum, et si qua similia: χρόνους autem ipsa spatia temporum vocant. |