Augustinus, Epistolae, 197, 1.
1 | Ad Sanctitatem tuam filio tuo compresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae Venerationis accepi, quibus exiguitatem meam visitare dignatus es, tandem rescripta persolvo, et debitum resalutationis obsequium, multum me commendans acceptissimis Domino precibus tuis, domine beatissime frater. |
2 | De propheticis autem dictis sive praedictis, de quibus voluisti ut aliquid scriberem, melius mihi visum est sancti Hieronymi hominis doctissimi expositiones eorumdem verborum (ne illas forte non habeas) de opusculis eius excerptas dirigere Beatitudini tuae. |
3 | Si autem iam eas habebas, nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graveris; et quemadmodum ipse eadem prophetica oracula intelligas. |
4 | Ego enim maxime illud de Hebdomadibus Danielis secundum tempus quod iam transactum est, intelligendum puto: nam de Salvatoris adventu, qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefiniisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). |