1 | Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti quod doceat iudaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuavit Sanctitas tua, Iudaeum et Israelitam vocat, ut ab escis prohibeat, a quibus pro temporis illius congruentia Lex per sanctum famulum Dei Moysen data prohibebat, et caeteras illius temporis observationes, iam nunc apud Christianos abolitas remotasque, persuadeat; quas umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 16, 17), ut et prophetia in illis intelligatur, et eorum observatio iam evacuata monstretur: unde apparet quare se iste Aptus velit Israelitam Iudaeumque vocitari, non spiritualiter, sed omnino carnaliter. |
2 | Nos autem nec illis observationibus, quae Novo Testamento revelato evacuatae sunt, tenemur obstricti, et praecepta Legis, huic etiam tempori necessaria, qualia sunt, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces (Exod. XX, 13-17), et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Rom. XIII, 9); non viribus humanis, quasi nostram constituentes iustitiam, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in ea iustitia, quae nobis ab illo est, observanda esse didicimus et docemus Nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit Apostolus, Vos ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29); aut Iudaeos in abscondito, de qualibus idem dicit, Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, quae est spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 28, 29); aut Israelitas spirituales, ad eum scilicet pertinentes cui minori praedictum est serviturum esse maiorem: sed haec vocabula nobis non indecenter imponimus; eaque mysteriorum intelligentia continemus, non verborum insolentia ventilamus. |