monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 196, 4, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 196, 4, 15.

1 Iudaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. XI, 22-24).
2 Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Iudaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant.
3 Nam si Christiani ipsi sunt Iudaei, Christianis est ergo scandalum Christus crucifixus, de quo dictum est: Iudaeis quidem scandalum.
4 Quis hoc nisi insanissimus sentiat?
5 Item dicit: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (Id. X, 32).
6 Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Iudaeos appellare deberet?
7 Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex Gentibus.
8 Quomodo vocavit ex Iudaeis, si potius ex non Iudaeis vocavit, ut essent Iudaei?
9 Item de Israelitis: Quid ergo dicemus?
10 inquit: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est.
11 Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.
12 Quare?
13 Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 24, 30-32).
14 Item: Ad Israel autem quid dicit?
15 Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Id. X, 21).
16 Et secutus adiungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam?
17 Absit.
18 Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Beniamin.
19 Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Id. XI, 1, 2).
20 Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam?
21 Numquid ex eo quod Christianus factus erat?
22 Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Beniamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel.
23 Sed aliud est quod agnoscit altioris intelligentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli
Augustinus HOME