monumenta.ch > Augustinus > 14
>>> Augustinus, Epistolae, 196, 4, 15.

Augustinus, Epistolae, 196, 4, 14.

1 Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere, et in rebus discernendis frequentata vocabula perturbata significatione miscere, ut eos qui Christiani sunt et appellatione usitatissima Christiani vocantur, inusitato vocabulo aliquis affectet appellare Iudaeos; vel cum sit ipse voceturque Christianus, Israelitae potius nomine delectetur; et quod in mysterio debet semper intelligere, parcius autem ore proferre, hoc in quotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia, et, si dici potest, imperita scientia.
2 Numquid enim Apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quomodo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis haeredes; et Iudaei spiritu, non littera; cordis circumcisione, non carnis; et non secundum carnem Israel, sed Israel Dei?
3 Sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos; et tamen in loquendi consuetudine Iudaeos et Israelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe venientes, ab omnibus vocitabantur hoc nomine.
Augustinus HOME