Augustinus, Epistolae, 196, 3, 13.
1 | Ecce secundum istam spiritualem atque apostolicam intelligentiam nos potius pertinemus ad liberam Saram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus: Iudaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua carnis propagationem non trahunt. |
2 | In nepotibus etiam Abrahae et Sarae, id est filiis Isaac et Rebeccae, illis geminis Esau et Iacob, qui postea vocatus est Israel, hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. |
3 | De quo idem apostolus loquens, cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. |
4 | Nondum enim natis, nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia maior serviet minori; sicut scriptum est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 16-13). |
5 | Haec certe doctrina apostolica atque catholica satis evidenter indicat nobis, secundum originem carnis ad Saram Iudaeos, id est Israelitas; ad Agar vero Ismaelitas pertinere: secundum autem mysterium spiritus, ad Saram Christianos, ad Agar Iudaeos. |
6 | Item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum; ad Iacob autem, qui dictus est etiam Israel, gentem Iudaeorum: porro secundum mysterium spiritus, ad Esau Iudaeos, ad Israel pertinere Christianos. |
7 | Ita quippe impletur quod scriptum est, Maior serviet minori, id est, prior natus populus Iudaeorum posteriori nato populo Christianorum. |
8 | Ecce quemadmodum sumus Israel adoptione divina, non humana cognatione gloriantes; nec in manifesto, sed in occulto; nec littera, sed spiritu; nec carnis, sed cordis circumcisione Iudaei. |