Augustinus, Epistolae, 196, 3, 11.
1 | Secundum istum ergo intellectum apostolicum inveniuntur Iudaei qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. |
2 | Cum enim dicit, Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abrahae; profecto significat eos qui ex fide non sunt, non esse filios Abrahae. |
3 | Ac per hoc, nisi Iudaeis eo modo sit pater Abraham, quomodo est nobis, quid eis prodest, quod de carne eius exorti sunt, et nomen sine virtute tenuerunt? |
4 | Cum autem ad Christum transeunt, et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Iudaei, non in manifesto, sed in abscondito, circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non sit ex hominibus, sed ex Deo. |
5 | Ab hac autem fide alienati, in ramis fractis deputabuntur ex illa olea in cuius radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum, id est gentes (Rom. XI, 16-25); quod utique non fit per carnem, sed per fidem; neque per Legem, sed per gratiam; nec per litteram, sed per spiritum; neque carnis circumcisione, sed cordis; nec in manifesto, sed in abscondito; nec laude ex hominibus, sed ex Deo: ut sit unusquisque Christianus, sicut non carnalis sed spiritualis Abrahae filius; ita non carnalis sed spiritualis Iudaeus, nec carnalis sed spiritualis Israelita. |
6 | Nam et de isto nomine sic Apostolus loquitur: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Id. IX, 6-8). |
7 | Nonne mirabilia magna sunt ista, profundumque mysterium, ut multi ex Israel nati, non sint Israel, et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? |
8 | Quomodo enim non sunt, quomodo nos sumus? |
9 | nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes, sed filii carnis nomen inane gestantes? |
10 | Ac per hoc nec illi sunt Israel, sicut sumus nos; nec nos sumus Israel, sicut sunt illi. |
11 | Nos enim sumus secundum spiritualem regenerationem, illi secundum carnalem generationem. |