Augustinus, Epistolae, 196, 3, 10.
1 | Sic itaque sumus Iudaei, non carnaliter, sed spiritualiter, quemadmodum sumus semen Abrahae non secundum carnem, sicut illi qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum fidei, quod non illi. |
2 | Scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit Deus: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4). |
3 | Et quam multa de hac re dicat Apostolus novimus. |
4 | Dicimus enim, inquit, quoniam deputata est Abrahae fides ad iustitiam. |
5 | Quomodo ergo deputata est? |
6 | cum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? |
7 | Non in circumcisione, sed in praeputio. |
8 | Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis, non iis solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abraham. |
9 | Et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex Lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te (Rom. IV, 9-17). |
10 | Item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. |
11 | Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abraham. |
12 | Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes: ita ut qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham. |
13 | Iam aliquanto post in eadem Epistola: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. |
14 | Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. |
15 | Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. |
16 | Item paulo post: Omnes enim vos, inquit, unum estis in Christo Iesu; si autem vos estis Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 6-29). |