monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 196, 3, 10.

Augustinus, Epistolae, 196, 3, 9.

1 Verumtamen cum quisque isto modo fuerit verus germanusque Christianus, utrum etiam Iudaeus aut Israelita dicendus sit, merito quaeritur.
2 Quod quidem si non carne, sed spiritu hoc esse intelligitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis imponere, sed spirituali intelligentia retinere, ne propter ambiguitatem vocabuli, quam non discernit quotidiana locutio, illud profiteri videatur quod est inimicum nomini christiano.
3 Hanc autem quaestionem, id est, utrum qui Christianus est, etiam Iudaeus vel Israelita possit intelligi, idem beatus nobis aperit et dissolvit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias: si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
4 Si igitur praeputium iustitias Legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur, et iudicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator Legis es?
5 Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, quae spiritu est, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 25, 29).
6 Cum igitur audiamus Apostolum Christi commendantem nobis Iudaeum in abscondito, non carnis circumcisione, sed cordis, et spiritu, non littera; quis est iste, nisi Christianus?
Augustinus HOME