monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 196, 2, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 196, 2, 8.

1 Quisquis ab isto carnali et animali, atque ideo non immerito reprehensibili atque damnabili Iudaismo esse quaerit alienus, non solum veteres illas observationes a se facere debet alienas, quae iam revelato Testamento Novo, posteaquam venerunt ea quae per illas significabantur esse futura, procul dubio esse necessariae destiterunt, ut non iudicetur in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17): verum etiam illa quae in Lege ita praecepta sunt, ut valeant ad informandos mores fidelium (id est, ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo [Tit. II, 12]; unde est etiam hoc quod ex Lege maxime commendandum elegit Apostolus, Non concupisces, et quaecumque de Deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in Lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse Dominus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere [Matth. XXII, 40] ), sic accipit, sic amplectitur, sic observanda esse non dubitat, ut quidquid in eis proficit non sibi tribuat, sed gratiae Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
Augustinus HOME