Augustinus, Epistolae, 196, 2, 7.
1 | Quae cum ita sint, qui se Israelitas esse carnaliter gaudent, et praeter gratiam Christi, in Lege gloriantur, ii sunt de quibus item Apostolus ait quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 14, 17, 3). |
2 | Dei quippe dixit iustitiam, quae homini ex Deo est; suam vero, quam putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adiutorio et dono eius qui Legem dedit. |
3 | His autem similes sunt qui cum profiteantur se esse christianos, ipsi gratiae Christi sic adversantur, ut se humanis viribus divina existiment implere mandata; ac sic etiam ipsi ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, et non quidem nomine, sed tamen errore iudaizant. |
4 | Hoc genus hominum capita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis huius assertores acerrimos. |
5 | qui recenti iudicio Dei per diligentes et fideles servos eius etiam catholica communione privati sunt, et propter cor impoenitens adhuc in sua damnatione persistunt. |