monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 196, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 196, 2, 6.

1 Nunc ergo ubi dicitur, Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 17), de concupiscentia carnis dicitur, quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non obedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis eius, nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Id., VI, 12, 13): in qua iustitia nondum consummata perseveranter proficientes, ad eius consummationem quandoque veniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda, sed nulla sit.
2 Hoc enim Lex posuit dicendo, Non concupisces, non quod hic valeamus, sed ad quod proficiendo tendamus.
3 Verum hoc fit non Lege quae hoc imperat, sed fide quae hoc impetrat; non littera qua iubetur, sed Spiritu quo donatur: non ergo meritis operantis hominis, sed largientis gratia Salvatoris.
4 Utilitas itaque Legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam quae in Christo est, implorare compellat.
5 Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ioel II, 32, et Act. II, 21).
6 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt?
7 quomodo credent, quem non audierunt?
8 Unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi.
Augustinus HOME