Augustinus, Epistolae, 196, 2, 5.
1 | Haec est igitur utilitas Legis, quia ostendit hominem sibi ipsi, ut sciat infirmitatem suam et videat quemadmodum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia quam sanetur. |
2 | Appetuntur enim ardentius quae vetantur, dum id quod spiritualiter iubetur, carnalis observare compellitur. |
3 | Ut autem sit spiritualis, qui Legem impleat spiritualem, non fit ipsa Lege, sed gratia; hoc est, non imperio, sed beneficio; non iubente littera, sed iuvante Spiritu. |
4 | Incipit autem homo secundum gratiam in interiori homine renovari (II Cor., IV, 16), ut mente agat quod amat, nec carni consentiat agenti quod odit; id est, non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat. |
5 | Quod quidem tam magnum est, ut si omni modo fieret, et quamvis insint, dum sumus in corpore mortis huius, desideria peccati, si nulli eorum tamen adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). |
6 | Nec tamen ideo tales iam essemus, quales erimus cum mortale hoc induerit immortalitatem: tunc enim non solum nulli desiderio peccati obediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non obedire iubeamur. |