monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 196, 1, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 196, 1, 4.

1 Videmus itaque in his apostolicis verbis Legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum, quo dictum est, Non concupisces.
2 Sed peccatum per bonum fallit, et per illud occidit eos qui cum sint carnales, putant suis viribus Legem spiritualem se posse complere; et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiamsi Legem non accepissent, sed etiam praevaricatores, quod non essent nisi Legem accepissent: sic enim alio loco dicit, Ubi Lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15).
3 Lex ergo subintravit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum.
4 Ubi autem abundavit delictum superabundavit et gratia (Id., V, 20).
Augustinus HOME