monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 196, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 196, 1, 3.

1 Non solum autem illa opera Legis, quae sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato Testamento Novo non observantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii, et sabbati carnalis vacatio, et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia, et azymum, et caetera huiusmodi; verum etiam illud quod in Lege dictum est, Non concupisces (Exod. XX, 17) (quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum), non iustificat hominem nisi per fidem Iesu Christi et gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
2 Idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus?
3 Lex peccatum est?
4 Absit.
5 Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.
6 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
7 Sine Lege enim peccatum mortuum est.
8 Ego autem vivebam aliquando sine Lege.
9 Adveniente autem mandato peccatum revixit.
10 Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem.
11 Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit.
12 Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors?
14 Absit.
15 Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum.
16 Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
17 Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio.
18 Si autem quod nolo hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est (Rom. VII, 7-16).
Augustinus HOME